monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 17, 13
Prae fulgore in conspectu eius: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis eius. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi eius non iam in Iudaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Obiurgationes figuratae , quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae obiurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt.